HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT CIII: De Ruben

#Gen. XLIX

Ruben primogenitus meus, fortitudo mea, id est quem genuit in aetate robusta, principium doloris mei, id est sollicitudinis meae circa meos filios, unde alii habent capitulum liberis meis. Prior in donis, major in imperio [supple esse debuerat], effusus es sicut aqua, id est in vilem libidinem. Non crescas, quia ascendisti cubile patris tui. Vel ita distingue: Effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, ac si diceret: Lege primogeniturae honor tibi prae aliis debebatur, et duplicitas in possessione, sed sufficiat tibi pro crimine tuo, parem esse caeteris. Non ergo super excresces, sicut aqua bulliens super egreditur, vel sicut fluvius inundans.